monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 142, 7
Quoniam persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam. Vide nos, vide caput nostrum pro nobis: Quoniam persecutus est inimicus animam meam. Persecutus est plane et diabolus animam Christi, et Iudas animam magistri: et nunc ad persecutionem corporis Christi idem diabolus manet; Iudas autem Iudae succedit. Non ergo deest de quo dicat et corpus, Quoniam persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam. Humiliavit, inquit, in terra vitam meam. Alio loco dicitur: Curvaverunt animam meam . Quid enim nobiscum agit, quisquis persequitur, nisi ut relicta spe coelesti terram sapiamus, persecutori cedentes terrena diligamus? Et illi quidem, quantum in ipsis est, hoc agunt: nobis autem hoc non contingat, quibus dicitur, Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram: mortui enim estis . Nam non iustificabitur coram Deo omnis vivens. Illi ergo vel aperte saeviendo, vel occulte insidiando conantur perducere vitam nostram ad terram: contra hos vigilemus, ut dicere possimus, Nostra enim conversatio in coelis est . Humiliavit, inquit, in terra vitam meam inimicus.